- PLANETA
- PLANETAtunica seu vestis sacra, oras sparsas habens de qua vide Hieron. in Epit. Nepotiani, ad Heliodor. tom. l. 25. Matth. Paris. in Henrico 3. p. 683. et Henricum Spelmann. Glossar. Archaeologico, etc. Dicta a πλάνη, quod circum errans totum ambiat corpus; quales esse ait Baronius antiquiores vestes quae in Ecclesiis asservantur: quae nempe rotundae ac per totum clausae unô circu miectu totum corpus involvebant et utrumque simul brachium ita, ut nisi a lateribus utrôque pariter brachiô sublevari non possent. Quare alii Planetas dictas existimârunt, quod eius extrema ora hinc inde in brachia scapulasque reiecta errabunda deflueret. Quam ob causam plures eandem vestem Casulam dixêre, elegantiâ quae eius aevi propria fuit. Isidor. l. 19. c. 28. Casula est cuculla, a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa. Adicitque Graece Planetas dictas, quia horis errantibus evagantur, ut et stellae Planetae; quae vagae suô errore metuque discurrunt. Ubi pro horis legendum oris, monet Ferrarius, i. e. limbô et extremâ parte. Sic et sacri Glossographi, Planetam vestem laxam interpretantur circa humeros, quae errantibus oris evagatur. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Parite 1. l. 1. c, 36. et 37. item l. 3. c. 6. ubi formam istusmodi vestis Patavii videri, docet: Parte quoque 2. l. 2. c. 7. ubi vestem hanc veter. sacrificalem paenulam esse, non togam, hâc scil. breviorem et angustiorem, cum Baronio et Io. Baptista Donio, contendit. Etiam vero aliis, quam Sacerdotibus, adscribit Ioh. Diaconus Vita Gregorii M. l. 4. c. 83. pariterque inter saeculares vestes reponit Isidorus, in Regula c. 13. et Cassianus de Habitu Mon. l. 1. c. 7. De Planeta B. Petri, quae creditur Antiochiâ delata: et in Ecclesia S. Genovefae Paris. olim asservata, scripsêre Hildebertus Cenom, et Hugo Monach. Cluniac. in Vita Hugonis Abbat. Planetae cum tintinnabulis, meminit Charta Benedicti VIII. Obtulit planetam purpuream optimam aureis listis 12. signa habentibus in circuitu, apud Car. du Fresne Glossar. etc. Vide quoque supra, Casula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.